- MASORA
- MASORAHebr. Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, ex Gap desc: Hebrew i. e. tradere: Scribitur et Massora, Ezech. c. 20. v. 37. ex Gap desc: Hebrew, h. e vincire Buxtorffius. Est doctrina critica, a priscis Hebraeorum Sapientibus, circa textum Hebraeum S. Scripturaeingeniose inventa, quâ versus, voces ac literae eius numeratae, omnisque ipsarum valietas notata et suis locis, cum singulorum versuum recitatione, indicata est, ut sic consians et genuina illius Lectio conservetur, et ab omni mutatione aut corruptione aeternum praeservetur, et valide praemuniatur. Hinc Masoretha dicti sunt, criticarum istiusmodi notarum, in sacri textus margine, Auctores. Hos quidam volunt fuisse Viros in Iudaeis eruditios, in urbe Tiberiade commorantes, unde Sapientes illos Tiberiaddis appellant: qui notas istiusmodi marginales Bibliis, post absolutum Talmud Babylonicum, adiecerint, circa A. C. 506. Aben Esra, Elias Levita in praesat, tertia l Masoreth ham masoreth etc. Sed nec in Historiis ulla mentio Synagogae in hac eousque florentis, cum intrq quartum a Christo nato saeculum gradus doctrinae ibi cessaverint: et in utroque Talmud Masora iam laudatur. Unde sententia eorum vero similior, qui per Masorethas intelligunt. Senatum Ecclesiasticum, ad Esdra, Haggaeo, Zacharia, Malachia, aliisque institutum, ad reformationem Ecclesiae, post reditum e captivitatc Babylonica: qui Viri Synagogae magnae alias appellati fuêre. Duravit hoc Concilium, ad minimum annos 40. Praeside Esdrâ, de quo Iudaei dicere solebant, Dignus erat Esdra, ut data fuisset Lex per manus eius Israeli, si non praecessisset eum Moses. Ultimus Simeon erat cognomine Iustus, qui Pontificiali habitu insignis Alexandro M. hostili animô Hierosolymam venienti obviam processit; sique cessavit celebre hoc Collegium 300. circiter annis, ante adventum Messiae in carnem. Quae ab iis peracta, sequentia fuêre. 1. Canonicos libros ab Apocryphis secreverunt. 2. Canonem ab omnibus mendis, quae tempote captivitatis forte irrepserant, liberarunt. 3. Eumque in 22. libros, ad numerum elementorum Linguae Hebraicae; digesserunt. Quarto, textum in sectiones ac versus distinxeruint. 5. Additis observationibus suis Criticis, circa variarum vocum anomaliam, ratione tum punctorum vocalium, tum accentuum. 6. Non versus solum omnes, sed et voces, ac literas quoque uniuscuiusque libri exacte numerârunt; ut sic, cum donum Prophetiae mox cessaturum esset. (ultimus enim Prophetarum Malachias erat) corruptioni textus omnis praecideretur ansa. 7. Tandem varias lectiones scriptionesque annotârunt. In textu enim Originali plurimae voces, pluribus paucioribusque literis exaratae sunt, quam pronuntiantur: imo sunt octo voces, quae scriptae sunt in textu, sed nonleguntur, quas adducit Masora Ruch c. 3. v. 12. Hanc igitur varietatem in margine expresserunt, differentiamque in textu Cethib, i. e. Scriptionem: in margine vero Keri, i. e. Lectionem, appellaverunt: quia legendum esset, co modô, quô ad marginem adnotatum, etc. Hos itaque ipsorummet punctorum vocalium Auctores fuisse qui contendunt, ipsorum officium non bene interpretantur, faterique necesse habent, Scripturam S. ante Mdsoretharum tempora, corpus fuisse sine anima, quod in Deum, Scripturae Auctorem, iniurium. Vide Buxtorffium Comment Masor. Pirke Aboth. c. 1. Tertullianum l. de hab. mul. Chrysostomum Homil. 8. ad Hebr. Irenaeum contra Haeres. l. 3. c. 25. Augustin. de Mirab. S. Script. l. 2. Genebrardum Chronol. l. 2. Thom. Godwin. de Ritibus Hebraeorum tr. Angl. l. 6. c. 7. etc. nec non infra, ubi de Synagoga magna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.